Genesis*

Caput 21: Versus 1-3

Visitavit autem Deus Saram,etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiae fidei, Abrahae et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in praesenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriae convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex aetates hujus saeculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiae corruptionibus et vitiisin quibus luxuria maxime regnatexspoliati.
(* Traductions européennes)