Genesis*

Caput 21: Versus 15-21

Abjecit puerum.etc.HIER.Quod sequitur:Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittae.Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de coelo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebraeo enim prius hoc scriptum est:Non videbo mortem pueri mei.Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii praestolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat.AUG. Q. in Gen., tom. 3Quaeritur quomodo mater, etc., usque ad sicut saepe faciunt cujuslibet aetatis ambulantes.
(* Traductions européennes)