Genesis*

Caput 22: Versus 12

Non peperceris,etc.AUG. ubi supra.Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur:Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus.Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, praesertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur:Dominus dixit ad me,etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9:Dixit Dominus Domino meo,etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud:Pluit Dominus a Domino,id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.
(* Traductions européennes)