Genesis*

Caput 22: Versus 5-8

Exspectate hic,etc.ISID. ubi supra.Audi Apostolum:Caecitas ex parte contingit in Israel,hoc est,cum asino,utplenitudo gentium intraret,hoc est,postquam adoraverimus.Ubi sacrificium crucis per gentes fuerit praedicatum, hoc est,ubi plenitudo gentium intraverit, revertemur ad vos,hoc est,et sic omnis Israel salvus fiet.Duo servi dimissi, nec perducti ad locum sacrificii, Judaei sunt qui, serviliter viventes et carnaliter sapientes, non intellexerunt humilitatem et passionem Christi. Duo quidem, quia in duas partes dividendi, quod factum est peccante Salomone, quando divisus est populus loco regni, non errore impietatis, quibus dicitur Jer. 3:adversatrix Israel, et praevaricatrix Juda.Ego et puer,etc.ALC.Indubitanti animo mactare filium volebat. Laudandus in constantia offerendi et in fide suscitandi. Sciebat enim certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde Apostolus Hebr. 11:Fide Abraham non hae sitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissionem, credens quia et a mortuis potens est suscitare Deus.Dixit Abraham.ISID. ubi supra.Abraham, unicum filium ducens ad immolandum, Deum Patrem significat. Abraham senex filium suscepit, Deus autem non senescit, sed promissio de Christo quodammodo senuerat, quando natus est. Inchoavit ab Adam, quando dictum est:Erunt duo in carne unaGen. 2; et completa est sexta aetate saeculi. Senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat quia in fine temporum ex plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas ejus significat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo, tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae [Al.,Ecclesia] in fine temporum non natura, sed gratia procreavit. Abraham ergo Deum Patrem significat, Isaac Christum. Sicut enim Abraham unicum et dilectum filium victimam Deo obtulit, sic Deus Pater unigenitum Filium pro nobis tradidit. Et sicut Isaac ligna portabat, quibus imponendus erat, sic Christus crucem, in qua figendus erat.
(* Traductions européennes)