Genesis*

Caput 22: Versus 9-11

Cumque alligasset,etc.ISID. ubi supra.Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus haeret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3:Cornua in manibus ejus.Cornibus ergo haerens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinae: spinae iniquae, quae Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.:Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hicJer. 38Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.
(* Traductions européennes)