Genesis*

Caput 24: Versus 17-21

Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum,etc.GREG.Allegorice. Omnis praedicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio praedicatorum ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum, quem audit, confitetur, praedicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quae a bono opere procedit. Vel aquam praebuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim praedicavit quod audivit, et dicendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia praedicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura praedicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicatur. Rom. 1:Sapientibus et insipientibus debitor sum.Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13:Carnis curam ne feceritis in desideriis;et Ephes. 5:Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.
(* Traductions européennes)