Genesis*

Caput 24: Versus 22-24

Protulit vir,etc.HIER.Beka, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est:Schekelvero , qui Latine, sed corrupte,siclusdicitur, uncia.GREG.Quia praedicato: auditum Ecclesiae per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillae decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est, quae dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala nulla agantur.
(* Traductions européennes)