Genesis*

Caput 24: Versus 25-28

Palearum quoque.Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit praedicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus.Locus spatiosus.A priore populo naturae legem se Ecclesia novisse monstravit, et praedicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundae Corinth. sexto:Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris;quasi suscipiendae doctrinae locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.
(* Traductions européennes)