Genesis*

Caput 24: Versus 29-32

Habebat,etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam praedicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant.Habebat autem.Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.
(* Traductions européennes)