Genesis*

Caput 24: Versus 53-58

Prolatisque,etc.GREG. ubi supra.Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque adDedit ea Rebeccae.Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahae accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiae ornatur; a puero Abrahae suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.
(* Traductions européennes)