Genesis*

Caput 25: Versus 13-15

Et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel,etc.HIERON.Duodecim filii nascuntur Ismaeli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quae pars Arabiae est. Nam familiae ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus,contra faciem omnium fratrum suorum habitabat,verius est quod posuimus,coram omnibus fratribus suis occubuit,id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob:Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos.Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
(* Traductions européennes)