Genesis*

Caput 25: Versus 24-26

Jam tempus,etc.HIER.Ubi nospilosumposuimus, in Hebraeo habeturseyr; unde Esau, sicut alibi legimus,seyr,id est pilosus dictus est.Protinus alter,etc.ISID.Hoc figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, et plebs Judaeorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum.BED. in hoc cap., tom. 2In singulis quoque hoc dici potest.Duae gentes et duo populiintra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat,et major serviet minori,caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Praecedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiae squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.
(* Traductions européennes)