Genesis*
Caput 25: Versus 8-11
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum suum. Et sepelierunt eum,etc.[HIERON.]male in LXX additum est:Deficiens mortuus est Abraham,quia non convenit Abrahae deficere vel minui. Illud quoque quod posuimusin senectute bona senexet plenius in Graecis codicibus ponitur,plenus dierum;quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, magis tamen ad anagogen facit, si simpliciter ponaturplenus.[Glossa Graeca.]Ecce Moses vitam venturi saeculi novit, nemo enim his qui non sunt, apponi potest.