Genesis*

Caput 27: Versus 33-35

Expavit Isaac.Benedictionem repromissam repetente majore filio, expavit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognovit; nec indignatur cognito sacramento, sed confirmabat benedictionem dicens:Et benedixi eum, et benedictus est.Haec est prima benedictio Isaac minori populo Christianorum data. Sed nec major filius omnino despectus, quia, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus secundae benedictionis prophetia est. In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua.In pinguedidine terrae,id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit;et in rore coeli,eloquiis Dei. Ipsis enim eloquia Dei credita sunt, et legis testamenta.Vives in gladio:quia sanguini populus ille deditus, necem in Christo et prophetis exercuit,Et servies fratri tuo minori,id est, populo Christiano.Tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis;cum scilicet per cognitionem fidei et gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam tunc non servies minori, sed per fidem frater vocaberis.Expavit Isaac,etc. Ut quaedam mentis alienatio sequeretur, quae exstasis dicitur, quae in magnarum rerum revelationibus fieri solet. Unde intelligendum est spiritualiter admonitum esse Isaac, ut confirmaret benedictionem in Jacob, cui potius irascendum fuit, quia patrem fefellit. In Adam quoque exstasis processit, antequam diceret:Erunt duo in carne unaGen. 2,quod estmagnum sacramentum in Christo et in Ecclesia.Benedixique ei,etc.ALC.Si justi viri voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob quem noluit, benedixit? Justi hominis, quantum ad conscientiam, voluntas bona est: Deus vero solus de futuris judicat. Isaac humano more filium majorem benedicendum putavit: sed Deus, qui occultorum est cognitor, minorem dignum benedictione ostendit, ut non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei: ideo in Numeris ad Mosen et Aaron sacerdotes dicitur:Ponite nomen meum super filios Israel. Ego Dominus benedicam eosNum. 6.Sacerdotis est benedicere, Dei effectum tribuere. Ut autem intellexit Isaac per spiritum prophetiae benedictionem minori destinatam, ait,Benedixi, et erit benedictus.
(* Traductions européennes)