Genesis*

Caput 29: Versus 1-10

Profectus ergo Jacob,etc.Vidit puteum in agro,etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est.Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam.Lapidem.Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitae. Pastores autem sunt praelati Ecclesiae, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos praedestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis.
(* Traductions européennes)