Genesis*

Caput 29: Versus 20-35

Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis.Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, praesentis vitae tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quiafilius hominis non venit ministrari, sed ministrareMatth. 20:Ille oves pavit, et Christus dixitJoan. 10:Ego sum pastor bonus.Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei.Et videbantur illi pauci dies,etc. Quomodo hoc dictum sit quaerendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor.AUG., lib. XXII contra Faustum.Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiae carnalis flagrantia.ISID., in Gen., tom. 5Duae sunt ergo uxores Jacob liberae, ambae enim filiae remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quiagenerationem ejus quis enarrabit?Act. 8ISID.Duae liberae uxores Jacob, quia duae vitae nobis in corpore Jesu Christi praedicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.
(* Traductions européennes)