Genesis*

Caput 30: Versus 14-31

Egressus autem Ruben,etc.AUG., lib. XXII contra Faustum.Quare rem gestam Scriptura non tacuit, etc., usque ad et quidquid de hac pie et sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis salubriter vel ex parte capiatur.Egressus autem Ruben, etc.AUG.Historice.De hoc autem genere opinari quosdam scio quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec sic tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Liae alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala haec ipse vidissem, et propter hunc sacrae lectionis locum mihi obtigisse gratularerrara enim res est, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum renuntiat visus, olfactus et gustus, rem comperi pulchram, suave olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopere cupierit nescio, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem.
(* Traductions européennes)