Genesis*

Caput 31: Versus 1-11

Postquam autem audivit,etc.Mutavit mercedem,etc.HIERON. in Quaest. Hebr.Pro eo quod posuimus,mutavit mercedem meam decem vicibus,Septuaginta posueruntdecem annis:cum verbum Hebraicummonimnumerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suae parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur:Bis gravidae pecudes.Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae eadem esse dicitur.
(* Traductions européennes)