Genesis*

Caput 31: Versus 13-31

Nunc ergo surge.GREG., Moral. 30, 16Post longam servitutem praecepit Dominus Jacob ut reverteretur in patriam: tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properabat. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore idola requirens, nec reperit. Laban autem in hoc loco diaboli typum gerit. Interpretatur enimdealbatio.Diabolus vero, cum tenebrosus sit,transfigurat se in angelum lucis.Huic servivit Jacob, id est, Judaicus populus ex parte reproborum, de quo natus est Christus secundum carnem.
(* Traductions européennes)