Genesis*

Caput 31: Versus 32-39

Ignorabat quod Rachel furata esset idola.HIERON.Ubi nosidolalegimus, in Hebraeotheraphimscriptum est; quod Aquilafiguras,velimaginesinterpretatur. Hoc autem ideo dico ut sciamus quid in Judicum librotheraphimsonet.Contra montem Galaad,etc. Non quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est.Qui, assumptis fratribus suis, persecutus,etc.GREG.Historice.Potest per Laban mundus exprimi: qui cum furore Jacob sequitur, quia electos, qui sunt membra Christi, opprimere conatur. Filiam mundi vel diaboli Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentibus conjunxit, cui per prophetam dicitur psal. 44:Obliviscere populum tuum,etc. In idolis avaritia signatur, quae est idolorum servitus. Laban veniens apud Jacob idolum non reperit, quia, ostensis mundi divitiis Redemptori nostro, diabolus vestigia concupiscentiae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, Rachel sedendo operuit, quae interpretaturovis,et Ecclesiam significat. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere. Unde psal. CXXVI:Surgite postquam sederitis.Rachel idola sedendo operit, quia Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. Unde psal. 13:Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.Nos igitur Rachel significat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus; quae avaritiae immunditia non viriliter currentes impedit, sed effeminate gradientes per blandimenta saeculi resolvuntur, quod his verbis significatur:Juxta consuetudinem feminarum accidit mihi.Quasi enim muliebria pati se innotuit.Ut oscularer filios meos ac filias.More Scripturae filios ac filias Jacob suos appellat, quae filios vel fratres cognatos appellat; unde in sequentibus:Dixitque Jacob fratribus suis: Afferte lapides.In Evangelio quoque filii Mariae, materterae Domini, fratres ejus vocantur Matthaei 12.Timui ne violenter auferres filias tuas, quod autem furti me arguis,etc. Quasi ideo non tibi manifestavi, ne acerbitate persecutionis superares animas infirmas, noviter tibi ereptas.
(* Traductions européennes)