Genesis*

Caput 32: Versus 7-9

Timuit Jacob,etc.AUG., Quaest. in Gen.Quaeri potest quomodo fidem habuit promissis Dei, quod hoc dixit. Sed fieri potuit ut everteret castra ejus Esau, et tunc post illam afflictionem adesset, et quem promisit, impleret. Et admonemur hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt in salutis praesidium. Verba quoque Jacob consideranda sunt, dicentis:Deus patris mei Abraham,etc., quia in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.
(* Traductions européennes)