Genesis*

Caput 33: Versus 18-20

Transivitque in Salem,etc.HIERON.Quaestio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judaeae locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quae pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretariconsummatamatqueperfectam:et illam quae postea Hierusalem dicta est,pacificam.Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatemcuratiatqueperfectivocabulum consecutam.
(* Traductions européennes)