Genesis*

Caput 34: Versus 2-32

Quam cum vidisset Sichemet dormivit cum illa,etc.AUG. Quaest. in Gen., tom. 3Et intendit animae Dinae filiae Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animae ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa.Pacifici.Ubi Septuaginta interpretati suntpacificos,Aquila transtulitconsummatos, atque perfectospro quo in Hebraeo legitur:Selemim.Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus.Assensi,etc.AUG.Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores.Arreptis,etc.STRAB.Sic pastores Ecclesiae peccatum carnis vel animae ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam.Nos pauci sumus,etc.AUG.Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere.Nunquid ut scorto,etc.AUG.Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant.Paratique sint ulcisci omnem inobedientiam,et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat.
(* Traductions européennes)