Genesis*

Caput 35: Versus 18-20

Egrediente autem,etc.ISID.Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavitfilium doloris mei?Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae tempore persecutionis suae? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando:Sanguis ejus super nos, et super filios nostrosMatth. 27.Et factum est cum dimitteret animam.HIERON.Siquidem moriebatur,vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin.In Hebraeo similitudo nominis resonat,filius enim doloris mei,quod nomen moriens mater imposuit, diciturBennoni. Filius vero dextrae,id est virtutis, quod Jacob mutavit, diciturBenjamin.Unde errant qui putant Benjaminfilium dieruminterpretari: dextera enim dicituriamin,et finitur inn;dies vero appellaturiamim,et terminatur inm.
(* Traductions européennes)