Genesis*

Caput 35: Versus 22-26

Abiit Ruben,etc.ISID.Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Israel figuratur: qui thorum concubinae polluit, id est legem Veteris Testamenti praevaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4:Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera,etc.Erant autem,etc.AUG.Quaeritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
(* Traductions européennes)