Genesis*

Caput 35: Versus 4-5

Dederunt ergo ei,etc.HIER. Q. in Gen., tom. 3Plane hoc ordine et his profectibus ascendendum est in Bethel, id est, in domum Dei, quae est Ecclesia Christi. Primum est, pristinos abdicare errores, et unius veri Dei profiteri fidem, quod est auferre deos alienos: deinde baptizari, quod est mundari; ac deinceps in novitate vitae ambulare, quod est vestimenta mutare. Significant autem inaures falsae doctrinae phaleras, sermone nitidas, sed sensu veritatis vacuas.Et inaures,etc.AUG.Quaeritur quale inaures, quae ornamenta erant ad idololatriam non pertinentia? sed intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum.
(* Traductions européennes)