Genesis*

Caput 36: Versus 31-43

Reges autem.Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismael, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses.Reges autem.Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom.AUG., Q. in Gen., t. 3Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores.Husan.HIER.Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebraei asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.
(* Traductions européennes)