Genesis*

Caput 37: Versus 4-9

Videntes autem fratres ejus,etc. Fratres Christi secundum carnem Judaei, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris praecipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et saepius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum daemonia ejicere blasphemabant.ISID.Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
(* Traductions européennes)