Genesis*

Caput 38: Versus 20-24

Misit autem Judas.Mittitur promissus haedus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem,genimina viperarum,etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judae non justitiae cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit.
(* Traductions européennes)