Genesis*

Caput 4: Versus 17

Cognovit autem Cain uxorem suam.ISID., ibid.Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quaerens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretaturdedicatio,quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quae ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est.Et aedificavit civitatem,etc.AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7Quaeritur quibus adjutoribus eam aedificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Israel per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.
(* Traductions européennes)