Genesis*

Caput 42: Versus 1-15

Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto,etc.ISID. in Gen., tom. 5Est frumentum in Aegypto: dicit et Deus Pater, Osee 11:Ex Aegypto vocavi Filium meum.Descendunt decem provectiores, id est Judaei, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebraei a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.
(* Traductions européennes)