Genesis*

Caput 44: Versus 5-14

Scyphus quem furati estis,etc.ISID.Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli coelestis doctrinae jam praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium praedicat.
(* Traductions européennes)