Genesis*

Caput 45: Versus 16-21

Et gavisus est Pharao,etc. Haec verba Pharaonis quae ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judaeorum. Magna enim devotio est Ecclesiae gentium quod Israeliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.
(* Traductions européennes)