Genesis*

Caput 45: Versus 22-28

Benjamin vero dedit,etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui praedicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2:Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Praecellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii praedicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31:Omnes domestici ejus vestiti duplicibus,id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore.ISID.Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judaeorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretaturconfessio,quia praecedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam aetate suscipiat ultimo tempore populum Judaeorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiae, et imponat manum super oculos ejus, et caecitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite:Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
(* Traductions européennes)