Genesis*

Caput 47: Versus 16-19

Adducite pecora vestra, et dabo vobis,etc. Quaeritur, eum Joseph frumenta colligeret, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Joseph Pharaoni dixerunt:Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum,etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique? An, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili inundatione provenire: dicuntur illae paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
(* Traductions européennes)