Genesis*

Caput 49: Versus 28-31

Omnes hi in tribubus,etc. Quaeritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria coelestia praemia largitur.Non est enim ibi discretio an Judaeus sit an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibusChristus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus aequale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Joel. 2:Effundam de spiritu meo super omnem carnem.
(* Traductions européennes)