Genesis*

Caput 50: Versus 1-3

Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies.STRAB.Qui numerus poenitentiae et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est.AUG.Quadraginta dies sepulturae, quos memorat Scriptura, forte poenitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est:Adhuc quadraginta dies, et Ninive subverteturJon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui poenitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies laetitiae fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt:Triduum, et Ninive subvertetur:majore enim auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spirituquo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmanturtriduum,posuerunt, quamvis non ignorarent quodquadraginta diesin Hebraeo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata,qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebraei significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebraeo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quae tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.Septuaginta diebus.STRAB.Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22:Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitae ejus.Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id estrequiesdicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus praesentis vitae. Hinc ergo dicitur:Flevit eum Aegyptus septuaginta diebus,qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quae est triplicis naturae, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quae carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quae irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.
(* Traductions européennes)