Genesis*

Caput 50: Versus 4-21

Et expleto planctus tempore,etc.AUG.Quod mandavit Joseph potentibus Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus:Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies;quaeritur quomodo verum sit, cum haec verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.
(* Traductions européennes)