Genesis*

Caput 6: Versus 16-18

In cubito consummabis summitatem ejus.Sic Ecclesia in unitate collecta sublimatur atque perficitur; unde Matth. 11:Qui non colligit mecum, dispergit.Ostium autem arcae, etc. Nemo enim intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de latere aperto emanavit.Coenacula et tristega,etc. LXX:Bicamerata et tricamerata.Ex omnibus enim gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, ex circumcisione et praeputio; vel tripartitam, ex tribus filiis Noe, quorum progenie repletur orbis. Inferiora autem arcae distincta sunt, quia in hac vita terrena est diversitas gentium: in summo autem omnes consummantur in unum, quia omnia et in omnibus Christus.ALCUIN.Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium minas diffunderet, et ima in aquis stabilitate quadrata consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intus erant inclinari posset aut mergi.GREG. in Moral.Arca in inferioribus ampla, in superioribus angusta, etc., usque ad grandes acervi palearum, quae ignibus comburuntur.GREG.Moraliter autem, qui se ab amore mundi convertit, in corde aedificat arcam salutis, habens in se longitudinem, id est, Trinitatis fidem, ac longitudinem vitae et immortalitatis; latitudinem in charitate, qua potest bene facere etiam inimicis; altitudinem in spe, qua se erigat ad coelestia et summam actuum suorum ad unum referat.
(* Traductions européennes)