Genesis*

Caput 6: Versus 6-8

Poenituit eum quia,etc.GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus saeculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanae ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod poenitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.
(* Traductions européennes)