Genesis*

Caput 9: Versus 13-17

Arcum meum ponam,etc.ALC. in Gen.Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes saepe cernentes. Hic in coelo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in coelis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviae. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari.STRAB.Arcus duos habet colores, caeruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquae quod praeteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine saeculi: unde caeruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.
(* Traductions européennes)