Genesis*

Caput 9: Versus 27-29

Dilatet Deus Japheth,etc.HIERON.De Sem Hebraei, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait:Et habitet in tabernaculis Sem,de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israel, versamur.Dilatet Deus Japheth,etc.ISID.Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchae, et prophetae, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum.
(* Traductions européennes)