Leviticus*

Caput 16: Versus 21

Et posita utraque manu,etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quae esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multae quoque circumstantiae sunt quae illi sententiae contradicunt.Et posita.Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX:Imponet ea super caput haedi vivi.In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata.Per hominem,etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud:Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus,etc.Isai. 50.. Christus ergo seipsum per haedum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde:Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vaditJoan. 13..ORIG.in homil. super Leviticumhircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahae deportatur angelisLuc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.
(* Traductions européennes)