Leviticus*

Caput 19: Versus 23

Quando ingressi,etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judaeos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quae sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur.Quando ingressi fueritis terram.Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judaei susceperunt. Unde plantare ligna pomifera praecepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et praedicatio, secundum quod dicitur:Ego plantavi, Apollo rigavit,etc.I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthaeus distinxitMatth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judaeis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant DeumMatth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judaeus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est praedicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt.Et plantaveritis,etc.GREG., lib. VIII Moral., cap. 35.Ligna pomifera, etc., usque ad in praesentis vitae nocte gaudere.
(* Traductions européennes)