Leviticus*

Caput 19: Versus 9

Cum messueris,etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, praesenti capitulo praecipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit:Ego Dominus Deus vester,scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam.Cum messueris,etc. Aperte ostendit quia doctores Judaeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quaedam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur:Beati pauperes,etc.Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahae se ingerunt. Quod ergo dicitur:Non occides, Non moechaberis,metant Judaeorum doctores; quae autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiae doctoribus, et quae illis metentibus decidunt, id est quae ipsi non intelligunt.
(* Traductions européennes)