Leviticus*

Caput 2: Versus 11

Omnis oblatio.ORIG. homil. 2 in Lev.Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quae jam secundum legem non potest offerre Israel.Fermenti ac mellis.Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur.Ac mellis.Gentilis eloquentiae, quae voce suavis est, non re. Unde:Favus distillans labia meretricisProv. 5.. Quod autem dicitur in Canticis:Mel et lac sub lingua tuaCant. 4., praesentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judaeorum littera linguae Ecclesiae, id est doctrinae subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait:Non adolebitur in sacrificium,id est, holocaustum:primitias tantum eorum offeretis.Primitias enim illius sapientiae offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit:Sicut vester poeta dixit: hujus et genus sumus.Quod enim invenit congruum scientiae Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait:Super altare vero non imponentur,et cum liceret dici non ponentur, dicit:Non imponentur in odorem suavitatis:significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est.BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quaeque omittimus.
(* Traductions européennes)