Leviticus*

Caput 7: Versus 12

Si pro gratiarum actione fuerit oblatio.Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris RubriExod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiae laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit.Et lagana azyma uncta oleo.Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris.Coctamque similam, et collyridas olei,etc. Divinam scilicet sapientiam, quae coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.
(* Traductions européennes)