Leviticus*

Praefatio: Incipit

Hebraice VAIICRAISICHIUS in Levit.Liber iste Leviticus dicitur quia scilicet in hoc nomine totius libri argumentum manifestatur. Tribus Levi tabernaculi ministerium sortita est, in quo sacrificia, et primitias, et primogenitorum oblationes offerri praeceptum est, quia omnia sacrificia ad Levitas pertinentNum. 18.. A quibus liber iste congruum sortitus est nomen, qui haec omnia digerit per ordinem.LatineOffertoriusvelsacrificativusdicitur, quia de sacrificiis et caeremoniis agit. Hic bene post Exodum ponitur: in eo enim tabernaculum ordinatur, in hoc ea continentur quae Dominus Moysi de tabernaculo loquebatur, et tabernaculi caeremoniae.Si quis autem quaerat quare libri legis divisi sunt, cum historia tempore indivisa sit, respondendum est: ut fastidium scilicet lectori auferret librorum divisio, sicut et viae spatia dividit viator, ut tanquam divisus minuatur labor.Rabanus ab Isichio Hierosolymorum episcopo, qui Leviticum satis plene exposuit, multa collegit, et ab aliis quoque Patribus, qui ejus aliquas sententias exposuerunt, quaedam operi suo apposuit, et ex confuso sententiarum ordine quemdam expositionis ordinem multorum doctorum sententias alternando composuit.ISICHIUS in Levit.Prae omnibus necesse est interpretationem legis ad anagogen trahi, et spiritualem intelligentiam in littera prescrutari. Hoc enim non contradicit legi, sed eam defendit. Spiritualem quippe intellectum diligenter esse inquirendum etiam ipse Christus ostendit, qui in parabolis suisMatth. 13.agrum, mundum; agricolam seminantem semen bonum, justos; zizania, malignos; messores quoque, angelos; et inimicum superseminantem, diabolum appellavit. Quis ergo vetat bovem eum qui operatur justitiam, appellare; sicut ovem, simplicem; et innocentem, columbam: et turturem sublimius agentes et contemplationi vacantes? Nunquid non Ezechiel Hierusalem leaenam dixit: et catulum ejus, Eliachim, qui ductus est in Aegyptum, et alium catulum Joachim in Babylonem ductum?Ezech. 19.Non solum quae in parabolis dicta sunt, sed et quae secundum historiam sunt, ad sublimiorem ducenda esse intellectum Paulus ostendit, dicens:Scriptum est quoniam Abraham habuit duos filios,etc.; post quae addidit:Quae sunt secundum allegoriam dicta: haec enim sunt duo Testamenta,etc.Gal. 4.. Fortassis autem noxia erit littera spoliata spirituali intelligentia, et variis reprehensionibus obnoxia. Unde per Ezechielem et bonam legem, et non bonam Dominus appellat, dicens:Dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.Et alibi:Dedi eis mandata non bona, et judicia in quibus non vivant.Patet ergo bona esse et non bona; et in quibus vivant et in quibus non vivant: qui enim custodit sanctum Spiritum, vivit in eis; qui autem secundum carnem, moritur, quia vitam non cognoscit in eis. Deinde legislator non semper, sed certo tempore voluit custodiri legis superficiem, ut reprimeret duram Judaeorum cervicem; unde:Scio quod populus iste durae cervicis sitExod. 32.; Osee autem vocat Judaeos vitulam consternantem, quae scilicet nullo modo domatur. Et alibi:Ephraim vitula docta diligere trituram, transivi super pulchritudinem colli ejusOsee. 10.; in quo obedientia significatur. Jugum enim legis imposuit, ut humiliati libenter susciperent leve et suave jugum EvangeliiMatth. 12..ORIG., homil. 1, in Levit.Si secundum quosdam etiam nostrorum simplicem intellectum sequamur, et absque ulla, ut ipsi nos ridere solent, stropha verbi et allegoriae nubilo vocem legislatoris excipiamus, ego ecclesiasticus sub fide Christi vivens, et in medio Ecclesiae positus, ad sacrificandum vitulos vel agnos, et ad offerendam similam cum thure et oleo, divini praecepti auctoritate compellor: ipse ergo Dominus, ipse Spiritus sanctus deprecandus est, ut omnem nebulam peccati quae visum cordis nostri obscurat, auferre dignetur, ut spiritualem intelligentiam intueamur, secundum illud:Revela oculos meos et considerabo mirabilia,etc.Psal. 118..ISID.Omnis hostiarum diversitas Christi hostiam praefigurabat. Unde,veritate oblata, cessavit umbraI Cor. 15., verum sacrificium veri et aeterni sacerdotis praefigurans. Ideo autem hostiis animalium propter emundationem oblatis, una vera hostia Christi promittebatur, in qua fieret remissio peccatorum contractorum de carne et sanguine, qui regnum Dei non possidebunt: quia substantia corporalis in coelestem mutabitur qualitatem. Christus in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; in agno, propter innocentiam; in ariete, propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati; in turture et columba, quia Deus et homo. Mediator enim Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione monstrabatur; in similaginis conspersione, credentium per aquam baptismi collectam esse Ecclesiam, id est corpus Christi, ostendebatur. Nos autem moraliter offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; haedum, cum lasciviam superamus; columbam, dum simplices sumus; turturem, dum casti sumus, vel dum castitatem servamus; panes azymos, cum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis epulamur.RAB.Singula sacrificia, imo singulas pene syllabas, et vestes Aaron, et totum Leviticum ordinem coelestia dicit spirare sacramenta.Origenes quoque ait: Quia sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in mundum; cujus caro ab omnibus videbatur, divinitas paucis et electis cognita tegebatur: sic verbum Dei per prophetas profertur ad homines, ibi carnis, hic litterae velamine tectum. Littera tanquam caro aspicitur: spiritualis sensus tanquam divinitas sentitur.
(* Traductions européennes)

Glose

Hebraice VAIEDABBER ,id est:ET LOCUTUS ESTLiber iste, et ordine historiae et mysterio, quarto loco ponitur in lege. Ordine historiae, quia in Levitico, qui tertius est, agitur de utensilibus tabernaculi, et de ordine Levitarum et sacrificii: hic autem de dedicatione tabernaculi agitur, quid scilicet de Levitis, quid de utensilibus tabernaculi portare debeant: mysterio hoc ostenditur. Excubare circa tabernaculum depositum, ut dicitur, ternis tribubus in singulis quartis: per quod signantur duodecim apostoli per quadripertitum orbem fidem sanctae Trinitatis docuisse. Sed etiam inter figuras quadratura nihil firmius est, quaternarii quoque operis perfectio commendatur. Quarto die facta sunt luminariaGen. 1., quarta aetas sub David fuit robustissima, quarta etiam aetas hominis fortissima, quatuor tantum recepti sunt qui scripserunt Evangelia. Inter dona Spiritus sancti fortitudo, et inter poenitentiales psalmos,Miserere mei, Deus,quartus est, in quo de humilitateper quam sumus fortesagitur. Inter nomina Domini quartum est, fortis, praecedunt admirabilis, consiliarius, Deus; sequitur Pater futuri saeculi, princeps pacisIsa. 9., et similia. In hoc quoque libro eorum qui numerantur fortitudo ostenditur, dum hi qui aetate et virtute bello sunt apti, numerari jubentur.Dicitur liber Numeri, quia in eo numerantur Israelitae; tum inde, tum quia mansiones a Ramesse usque ad Jordanem. Sedquia omnia in figura contingebant illisI Cor. 10., et lex erat umbra futurorum, ita legenda est historia ut non amittatur allegoria. Numerati sunt Israelitae soli, non proselyti et alienigenae qui erant inter illos: non tamen omnes, quia nec pueri nec feminae, sed tantum viri qui apti bello erant. Etenim alieni a Deo, gentilium spurcitia; vel crudelitate Judaica, vel etiam Christiani puerilem levitatem vel mollitiem femineam habentes, inter filios Dei non numerantur. Non sunt numerati in Aegypto: sed postquam transierunt mare Rubrum, post columnam ignis in mansione juxta montem Sina: quia manentes in tenebris peccatorum non sunt Dei, sed mundati baptismo et armati manus impositione. Mansiones merito duodecim computantur, a prima quae fuit in Ramesse usque ad Jordanem, ut per hoc signetur nos per tot gradus virtutum ascendere in coelum, quot generationibus Christus ab Abraham descendit ad Mariam.Intentio Moysi in hoc opere est Christianum populum et ejus profectum, et ascensum a terra in coelum per Israel, et per duodecim mansiones designare. Per Israel enim Christi populum, per progressus mansionum profectus virtutum significatur.Ordo libri talis est: primo duces populi, et populum circa tabernaculum numeratos per quadrum collocat. Levitas, a numero exceptos, ad ministerium tabernaculi destinat: deinde tabernaculum dedicatur, et modus oblationum, et catalogus mansionum computatur. Deinde prophetia Balaam a rege Balac ad maledicendum populum Dei inducitur. In fine sex civitates ordinantur, tres ultra, tres citra Jordanem, ad quas confugeret qui nolens sanguinem proximi effunderet. Levitae inter tabernaculum et caeteros filios Israel excubantes, divisi per Amramitas ab oriente, per Caathitas ab austro, Gersonitas ab occidente, et Meraritas ab aquilone, significant praelatos Ecclesiae, qui sunt medii inter ministros tabernaculi, quibus in temporalibus provident: et inter laicos, quibus in spiritualibus praesunt. Amramitae, id est, Moses et Aaron et horum filii, inspiciunt et involvunt tabernaculi secretiora; introducentes Caathitas, dant eis propriis humeris portanda involuta, ut videntes non moriantur. Non sunt enim propalanda Ecclesiae mysteria, nisi summatibus viris, id est, Mosi et Aaron, quia infirmi inde scandalizantur. Unde et liber Evangelii presbytero et diacono portatur apertus, aliis vero clausus. Gersonitae autem et Meraritae, qui sunt indigniores Caathitis, non propriis humeris, sed bobus et plaustris sua portant onera. Quia qui vult venire post me, me sequatur, quasi per mortemLuc. 9.. Et quanto magis quis vult, tanto major persecutio.Benedicetis filiis Israel et dicetis,etc. Ab hoc loco sumpta est benedictio quam facit episcopus. Duo digiti qui elevantur juncti legem significant et sacerdotium, quae per Mosen et Aaron intelliguntur. Tres versus qui sequuntur continent illam trinam petitionem quae fit in verbis episcopi. Petitur gratia Spiritus sancti, vera salus, pax aeterna. Deinde sequitur distinctio personarum semper his verbis:Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit,etc. In tabernaculi dedicatione oblata sunt munera a primatibus in usum ejusdem et sustentationem Levitarum, quod hodie fit cum dedicatur ecclesia aliqua. Sicut et laicorum consuetudine, mulieri cum desponsatur viro, multa dona offeruntur: et Dominus filiis Israel in Aegypto, die quo educeret, concessit argentea vasa. Et post mare Rubrum non duxit eos statim recta via contra hostes, ne territi retro abirent, sed per circumitum; deinde praecepitne temporis re. p. t.Caute omnia provisa. Introeuntibus enim in Ecclesiam primo decor ejus ostendendus est, ut appetatur; non miseria, ut timeatur.ORIG., hom. I in Num.Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad capillos capitis appellavit.ID.Illud quoque consideremus, etc., usque ad et tunc ad numerum jussu Dei populus adducitur.Vide ergo quanta tibi transeunda, quanta toleranda, quot profectibus, quot tentationibus, quot praeliis scilicet pugnandum, quot vincendum, ut pertineas ad divinum numerum, et inter sanctas tribus numereris, et possis visitari, et per Dei sacerdotes Aaron et Mosen numerorum censibus ascribi. Suscipienda est tibi primo lex Dei, lex Spiritus ejus, offerenda sacrificia, explendae purificationes, peragenda omnia quae spiritus docet.ORIG., ibid.Ratio quoque tribuum, distinctio ordinum, societas familiarum, etc., usque ad et erunt hujusmodi ordines in resurrectione mortuorum, qui in hoc libro figurantur.Illud quoque, quod quadam connexione tribuum castrorum positio et metationis ordo describitur, significat aliquem statum in resurrectione mortuorum. Quod tres ad orientem collocantur, tres ad occidentem, tres ad meridiem, et tres ultimae ad aquilonem, qui durus dicitur ventusEccli. 43.; quod etiam tribus Juda, quae regalis estEccli. 44., ad orientem statuitur, ex qua Dominus ortus est, non puto otiosum: quod et Issachar huic jungitur et Zabulon, et quod in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur. Quae quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen intra Trinitatis numerum continentur: et quod per totas has quatuor partes in unum numerum colligitur, eadem Trinitas semper, quia scilicet sub uno nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti censentur omnes qui, ex quatuor partibus orbis venientes, invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Isaac et Jacob in regno DeiMatth. 8.. Haec generaliter diximus, volentes hujus libri continentiam mysticam breviter comprehendere: et suscepta occasione unusquisque in reliquis similem, aut si cui plus Deus revelat, superiorem prosequatur imaginem. Ego enim vere me imparem judico ad enarranda mysteria libri Numerorum, multo autem inferiorem ad illa quae concludit Deuteronomii volumen.RAB. in Num.Numerorum libri multiplici mysteriorum obscuritate involutum Patres ostendunt. Ibi enim numerus filiorum Israel mystice describitur, et singularum tribuum castra circa tabernaculum testimonii ad formam ecclesiae locantur. Ibi Levitarum in ministerium distributio, et oblatio principum secundum convenientiam sacramentorum. Tandem omnium mansionum ab Aegypto usque ad terram promissionis catalogus numeratur, ut monstretur qualiter de Aegypto spiritali egressi, per mare Rubrum et eremum praesentis saeculi properemus ad promissam patriam in coelis.ID.Juxta finem Exodi scriptum est, etc., usque ad quia legem dat ad instructionem credentium, id est spiritualium Israelitarum.ISID. in Num., tom. 5.Liber Numeri appellatur, etc., usque ad quae pleno gurgite fluens spiritus sancti gratia redundavit.ID.Prima mansio est, etc., usque ad et baculos in manibus tenentes.ID.Secunda mansio, etc., usque ad et ad sanctam terram viventium accelerandum.ID.Tertia mansio, etc., usque ad ut ducibus ad terram promissionis perveniamus.ID.Quarta mansio, etc., usque ad Mariam praecinentem in tympanis.ID.Quinta est, etc., usque ad iterum suavitas compensetur.ID.Sexta est mansio, etc., usque ad duces ovium, doctores gentium.ID.Septima mansio est, etc., usque ad et praeterita discrimina poni ante oculos.ID.Octava, etc., usque ad grande odium meremur inimici.ID.Nona, etc., usque ad incipimus in sacramenta pulsare.ID.Decima, etc., usque ad angelorum panis manducatur.ID.Undecima, etc., usque ad Caeterae in suis locis convenientius exponentur.