Ruth*

Caput 2: Versus 10

Quae cadens in faciem.Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis.
(* Traductions européennes)