Ruth*

Caput 2: Versus 7

Et rogavit.Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinae lectionis post messores et praedicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suae testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est coelestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, praedicatores; spicae remanentes, sententiae Scripturarum, quae multum per mysterium occultatae, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinae legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur.
(* Traductions européennes)